Latin
42
Matthew Mackaile, Fons Moffetensis 42
Unproofread scanNot analysed yet
Xitrum autem sulphuris multum continere, hinc probatur; 1. Quod Nitrum non possit per deliquium in Oleum dissolvi (ut reliqua, Sulphuris expertia) priusquam per calcinationem separetur sulphur. 2. Quod Sulphuris mineralis drachma una, Nitro, ab igne, liquato, injecta, diutius flammet, quam si Prunis ardentibus injecta esset, propter Nitri sulphur, quod flammam etiam concipit. Hic adverte, sulphuris nitrosi cruditatem tantum, inflammationem suam prohibere, cum sulphuri perfectè cocto (per se inflammabili, quales sunt Sulphuris mineralis, &Carbęnum ligneorum materiae sulphureae) non associatur: quia Sal, Sulphur detinens, ejus inflammationem prohibere non potest, cum Sulphuris mineralis Salia copiosissima, Sulphuris combustibilis inflammationem non prohibeant. 6. Aqua fortis, Acetum destillatum, &c. non urunt: Ergo non sunt calida aut ignea. Quae enim ab igne uruntur, &consumuntur, resuscitari nequeunt, eorumque proprium temperamentum destruitur (ut cum Lapides, Salia, Ferrum, Antimonium, &c. in Vitrum ab Igne convertuntur) at quae ab Aqua forti, Aceto destillato, &c. dissolvuntur, quasi uruntur, &annihilantur, eorum temperamentum proprium non hon destruitur, &resuscitari possunt. Nam quid est Coralliorum, &c. (à praedictis solutorum) praecipitatio?