Latin
44
Matthew Mackaile, Fons Moffetensis 44
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo quae à corrosivis quasi uruntur, non ab ignea &calida substantia uruntur &destruuntur, sed à corrosiva tantum &frigida in atomos minutissimos tantum convertuntur, sine destructione proprii naturalisque temperamentiEx praedictis patet, 1. necessarium esse, inter Calidum &Corrosivum, ut inter Calidum &Frigidum, distinguere. 2. Aquarum bullientium, in Fontibus calorem actualem intensum, non igni semper tribuendum esse (ut dixit D. Andreas Baccius) sed corporis potius corrosivi (ut Nitri Vitrioli, &c.) actioni in corpus quoddam minerale (ut ferrum, &c.) à fonte non longè distante. Fortè quis objiciet, 1. Si Aquae fontium Moffetensium salis Ammoniaci quid permisceretur, lapidibus albis &salinis (procul omni dubio) cum Nitro adnasceretur: &ab iis rursum separari posset per sublimationem; cum naturâ sit maximè volatile: At sublimatione nihil ab iis separari potest (quod ipse probavi Ergo, &c. Respondetur, 1. Salis Ammoniaci pauxibum tantum, praecipitationem praedictam producit; ut in omni praecipitatione apparer. 2. Sal Ammoniacum, à Nitri &Lapidum salo fixo fixatur, ita ut sublimari nequeat.