Latin
45
Matthew Mackaile, Fons Moffetensis 45
Unproofread scanNot analysed yet
Atque hoc verosimillimam est, si quis consideret, sal Ammoniacum vulgò fixari, cum per stratificationem calcinatur, cum Calcis pulvere; tum enim Carbonum sal fixum, Lapidum terrae &sale fixo (licet pauxillo) adnatum, &ucatum per calcinationem, sal Ammoniacum fixat &in Oleum per deliquium, solubile facit. 3. Vel (quod probabilius. est) sal Ammoniacum volatile, in humido aqueo &alieno (fontis aqua) solutum, cum sulphure evaporante in auras fugit. In omni etenim destillatione, sal volatile sulphur sequitur, &post ipsum exit, ut prius, in praefatione, dictum est. 2. Si Nitro, ad Antimonium solvendum, impraegnata esset aqua; dulcis non erumperet in fontibus. Nitri enim quantitas permagna operationi huic vix sufficeret. Respondetur, Aquam salsedinem suam totaliter ferè amittere, cum in Antimonium igit; salisque reliquias in lapides postea deponit, ut ex praedictis patet. Atque haec ut verissima, agnoscentur, si quis consideret, 1. Aquam fortem, in ferrum agendo, debilitari. 2. Olea Tartari &Vitrioli (maximè salina &acria) simul mista (ut in Tartari Vitriolati compositione) Liquorem producere omnino insipidum: talem etenim ab iis abstraxi, dum Tartarum Vitriolatum coagulabam.