Latin
46
Matthew Mackaile, Fons Moffetensis 46
Unproofread scanNot analysed yet
3. Nova &inaudita quidem haec est Aquae mineralis anatomia: destillatione enim, evaporatione, calcinatione, &c. probari debebat afsertio praedicta. Resp. 1. Destillatione hic opus non est, Fontium etenim aqua, Antimonii tantum sulphure putido, &sale Nitro impregnatur; prius, Artis experimento quodam (ut supra) probatur; posterius vero Naturâ, cum Nitrum rupibus spontè adnascatur: 2. cum Ars spagyrica, (Natura imitatrix optima) &Natura ipsa, assertionem optimè &evidenter probent, operationes, sine necessitate, non sunt multiplicandae. 3. Imò frustra institueretur Destillatio, 1. Quia ingentem aquae quantitatem postularet, ut salis quid coaguletur; salis enim parum admodum continet, ut ex rupibui apparet per quos in rivulum descendit aqua: iis enim salis pauxillulum tantum adhuc adnascitur. 2. Aqua tantum insipida &inodora exstillaret, nisi vasa Hermeticè sigillarentur: quia sulphur in auras semper avolat, &aquam relinquit odore penitus orbatam, etiamsi in vitro, subere optimè clauso, servetur. De Aquae usu. Irtutes ejus describere (quibus conferat, &quibus non) perdifficile est, tum sit compertum nonnullos ab ea levatos fuisse, alios autem morti damnatos. Regulas tamen quasdam proponemus, quas observatu optimas judicamus.