Latin
AHANTA XOPOE
Matthew Mackaile, Fons Moffetensis 51
Unproofread scanNot analysed yet
APPENDIX. aqua per terrae venas transeunte, soluto; quod (pag. 106. &107.) exemplo Lacus Ἀσφαλτιτοῦ dicti, confirmat. Et pag. 108. initio asserit, ratio naliter concludi non posse totum Mare sal suum totum eodem tempore naturaliter, sed insensibiliter ac pedetentim recepisse, cum sit ingentis magnitudinis corpus; quorum falsitatem statim ostendemus. Et 1. quidem dicimus, non vero, sed falso potius, simillimum esse, Ignem dari subterraneum perpetuum (ex Butumine acceno) aquas naturaliter calefacientem; 1. quis verosimile non est Bituminis tantum in loco aliquo subterraneo unquam fuisse aut esse, quantum flammâ sua aquam, è fontibus ubicunque scatentem, calefaceret. 2. Nec probabile est in terrae viscere aliquo aeris tantum esse, quantum bituminis inflammanti, &aquae tantum calefacientis, flammae necessariò cederet ad dimensionum penetrationem evitandam. 3. Si Bitumen inflammatum calorem praedictum produceret, tum locum mutaret ignis, pabulum sequens; itaque fontium aqua non semper essent eodem caloris gradu impraegnatae; quia Ignis ipsas calefaciens, non semper aequidistaret à fonte. Libri praedicti, pag. 25: Argumento huic respondet Author, dicendo, flammam duplici modo nutriri. 1. Cum pabulum suum ττ τ