Latin
APPENDIX
Matthew Mackaile, Fons Moffetensis 52
Unproofread scanNot analysed yet
APPENDIX. snum sequitur, ut in ligni combustione. 2. Cum pabulum sequitur flammam, ut in Lampade, Oleum; quo postremo modo Bituminis flammam nutriri asserit; nec huic obstare dicit, quod sulphuris mineralis flumma, materiam sequatur. Bitumen etenim à calore intenso liquari, itaque flammam sequi, ignemque in eodem semper loco continuari asserit. Sed instamus, 1. flamma pabulum suum semper sequitur. Nec Oleum in lampade flammam sequitur, sed Olei pars una alteri continua, eam sequitur, dum à flamma consumitur. Ut haec melius intelligantur, consideranda est ratio cur corpora quaedam sulphurea (ut Camphora, Terebinthina, &c. flammam concipiant &conservent; cum alia (ut Sevum Vervecinum, Cera, Oleum Olivarum, &c.) eam nec concipiant nec conseruent, nisi mediantibus aliis, ut Linteo, Papyre, &c. Hujus rei causam hanc esse dico; quod illa sint corpora sulphurea, sale multo quippe sapida valdè) praedita, quod sulphur semper detinet, etiam cum in flammam convertitur; l &hac sint salis omnis fermè expertia (quippe insipida ferè) quae flammam non concipiunt, quia ipsam conservare non possunt, nisi corporis alterius (salis multum continentis, quod Sulphur suum proprium detinet sulphuri associetur, &cum eo flammam concipiat.