Latin
APPENDIX
Matthew Mackaile, Fons Moffetensis 54
Unproofread scanNot analysed yet
3. Etiamsi daretur Bituminis flamma in terrae venis, ejus attamen vapores non possent Aquae putorem aliquem communicare. 1. Ob rationes prius allatas, ubi de sulphure minerali accenso dictum est. 2. Quippe iis non permiscetur materia aliqua terrestris adusta; idque, 1. quia materia talis, ne quidem in corporis anatomia per destillationem (multo minus per combustionem) à corpore ascendit, 2. quippe à Sulphure tantum provenit Odor, cujus maximè expers esset terra talis, quae per ignem vel flammam transiverat. Dicendum est igitur Fontis putorem provenire potius à Bituminis (vel alterius alicujus rei) Sulphure, inter fermentandum recrudescente &evaporante. 4. Cum Mare sit ingentis magnitudinis corpus, probabilius est sal totum Maris fuisse concreatum Mari, in instanti creationis ipsius Maris; quam falsedinem suam ipsi pedetentim fuisse communicatam, à sale Bituminis in terrae cavernis combusti, in ipsum soluto. Nam, 1.