Latin
APPENDIX
Matthew Mackaile, Fons Moffetensis 55
Unproofread scanNot analysed yet
cum sal marinum (quod Naturâ in locis quamplurimis coagulatur) sit res tam utilis, ac homini necessaria; incredibile est Deum (qui aliarum creaturarum tantam varietatem in hominis usum creavit) cum reliquis ipsum non creasse. 2. Cum Aquae marinae unaquaeque libra, salis circiter drachmam contineat, &Bitumen (praesertim Asphalticum, quod in Lacus Ἀιφαλτιτοῦ (salsi κατʼ ἔξοχην dicti) littore reperitur) vix ullam contineat salsedinem à gustu perceptibilem; probabile est Bituminis massam (licet calcinatum, &)Globo terrestri aequiponderantem, tanto corpori, quantum est Aqua marina, salsedinem tam insignem ac perceptibilem communicare vix posse. Adde, quod Bituminis Asphaltici cineres, à quibus per vix ullam combustionem separatur sulphur contineat salsedinem: Bitumen etenim Asphalticum est corpus sulphureum, quod per se flammam vix concipit aut retinet, nisi Carbonum AYPEAA num insigniter ardentium sulphuri associetur. 3. Cum ergo verosimillimum sit, Lacus δδραλτιτῦ salsedinem, à Bitumine (quod in aequa non dissolvitur, sed ei supernatat, &ab ęa ad littora ejcitur) non mutuari verossmilius est Oceani sassedinem, neque à Bitumine sibi communicari, cum materiae talis nihil contineat. 4. Cumque, 1.