Latin
Lines 1-38
Mavortius, De Ecclesia 1-38
Unproofread scanNot analysed yet
Tectum augustum ingens, centum sublime columnis,
religione patrum laetum I et uenerabile templum
hoc dedit esse suum I superi regnator Olympi.
nam deus omnipotens, I qui res hominumque deumque
aeternis regit imperiis, I 'quo tenditis?' inquit
'hic domus est uobis, I haec ara tuebitur omnis.'
hic matres puerique simul I mixtaeque puellae
sacra canunt I pariterque oculos ad sidera tollunt,
hic exaudiri uoces, I hic uota precesque:
noctes atque dies I ferit aurea sidera clamor.
postquam prima quies I et facta silentia tectis,
incipit effari I diuino ex ore sacerdos:
'accipite haec animis laetasque aduertite mentes,
matres atque uiri, I pueri innuptaeque puellae.
discite iustitiam moniti I et spes discite uestras.
haut incerta cano: I deus aethere missus ab alto,
ipsius a solio regis, I uia prima salutis,
quem nobis I partu sub luminis edidit oras
uirginis os habitumque gerens I, mirabile dictu.
ore (dei) I adflata est spiritu propiore canitque:
sic noua progenies I caelo descendit ab alto.
ast ubi iam firmata deum te prodidit aetas,
negauere deum I miseri, quibus ultimus esset
ille dies, I quando furentes ac dira canentes
insontem I magno ad regem clamore trahebant.
ille nihil, I namque ipse uolens, seque obtulit ultro,
hoc ipsum ut strueret, I uatum praedicta priorum
prodere iussa dei, I telluris operta subire.
primus ibi ante omnes, I sceptrum qui forte gerebat,
sustulit ablutas lymphis ad sidera palmas,
hoc dicens: I 'equidem in iusto nil tale repertum:
nec fas. I o miseri, quae tanta insania, ciues?
(at) me nulla dies tantis neque fortibus ausis
addiderit socium. I uestra' inquit 'munera nobis!
uos animam hanc potius quocumque absumite leto.'
tum magis atque magis I magnis furoribus acti
clamores simul horrendos ad sidera tollunt
et magis atque magis I poenas cum sanguine poscunt.