Latin · ~7 min
Lines 1.233-1.278
Maximianus, Maximiani Elegiarum Liber 1.233-278
Not analysed yet
quid miseros uariis prodest extendere poenis?
non est materni pectoris ista pati.
his dictis trunco titubantes sustinet artus,
neglecti repetens stramina dura tori.
quo postquam iacuit, misero quid funere differt?
heu tantum adtracti corporis ossa uides.
cumque magis semper iaceam uiuamque iacendo,
quis sub uitali computet esse loco?
iam poena est totum quod uiuimus: urimur aestu,
officiunt nebulae, frigus et aura nocet,
ros laedit modicoque etiam corrumpimur imbre,
ueris et autumni laedit amoena dies.
hinc miseros scabies, hinc tussis anhela fatigat:
continuos gemitus aegra senectus habet.
hos superesse reor, quibus et spirabilis aer
et lux, qua regimur, redditur ipsa grauis?
ipsa etiam cunctis requies gratissima, somnus
auolat et sera uix mihi nocte redit,
uel si lassatos umquam dignabitur artus,
turbidus in quantis horret imaginibus!
mollia fulcra tori duris sunt cautibus aequa,
parua licet magnum pallia pondus habent.
cogor per mediam turbatus surgere noctem
multaque, ne patiar deteriora, pati.
uincimur infirmi defectu corporis, et qua
noluero, infelix hac ego parte trahor.
omnia naturae soluuntur uiscera nostrae,
et tam praeclarum quam male nutat opus!
his ueniens onerata malis incurua senectus
cedere ponderibus se docet ipsa suis.
ergo quis cupiat per longum ducere poenas
paulatimque anima deficiente mori?
morte mori melius, quam uitam ducere mortis
et sensus membris hic sepelire suis.
non queror heu longi quod totum soluitis anni:
improba naturae dicere iussa nefas.
deficiunt ualidi longaeuo tempore tauri,
et quondam pulcer fit modo turpis equus.
fracta diu rabidi conpescitur ira leonis
lentaque per senium aspera tigris erit.
ipsa etiam ueniens consumit saxa uetustas,
et nullum est quod non tempore cedat opus.
set mihi uenturos melius praeuertere casus
atque infelices anticipare dies.
poena minor certam subito perferre ruinam,
quod timeas grauius sustinuisse diu.