Latin · ~7 min
Lines 1.189-1.232
Maximianus, Maximiani Elegiarum Liber 1.189-232
Not analysed yet
sicut in auricomis dependens plurimus hortis
peruigil obseruat non sua pomo draco.
hinc me sollicitum torquent super omnia curae,
hinc requies animo non datur ulla meo.
quaerere quae nequeo, semper retinere laboro,
et retinens semper nil tenuisse puto.
stat dubius tremulusque senex semperque malorum
credulus, et stultus quae facit ipse timet,
laudat praeteritos, praesentes despicit annos,
hoc tantum rectum, quod sapit ipse, putat.
se solum doctum, se iudicat esse peritum
et quod sit sapiens desipit inde magis.
multa licet nolis referens eademque reuoluens
horret et alloquium conspuit ipse suum.
deficit auditor, non deficit ipse loquendo.
o sola fortes garrulitate senes!
omnia nequicquam clamosis uocibus implet:
nil satis est: horret, quae placuere modo.
arridet de se ridentibus, ac sibi plaudens
incipit opprobrio laetior esse suo.
hae sunt primitiae mortis, his partibus aetas
defluit et pigris gressibus ima petit.
non habitus, non ipse color, non gressus euntis,
non species eadem quae fuit ante manet.
labitur ex umeris demisso corpore uestis.
quaeque breuis fuerat iam modo longa mihi est.
contrahimur miroque modo decrescimus: ipsa
diminui nostri corporis ossa putes.
nec caelum spectare licet, sed prona senectus
terram, qua genita est et reditura, uidet
fitque tripes, prorsus quadrupes, ut paruulus infans,
et per sordentem (flebile) repit humum.
ortus cuncta suos repetunt matremque requirunt,
et redit ad nihilum, quod fuit ante nihil.
hinc est quod baculo incumbens ruitura senectus
assiduo pigram uerbere pulsat humum
et numerosa mouens certo uestigia plausu
talia rugato creditur ore loqui:
suscipe me, genetrix, nati miserere laborum:
membra peto gremio fessa fouere tuo.
horrent me pueri, nequeo uelut ante uideri:
horrendos partus cur sinis esse tuos?
nil mihi cum superis: expleui munera uitae:
redde precor patrio mortua membra solo.