Latin · ~7 min
Lines 1.51-1.96
Maximianus, Maximiani Elegiarum Liber 1.51-96
Not analysed yet
intrepidus quaecumque forent ad utrasque ferebar:
cedebant animo tristia cuncta meo.
pauperiem modico contentus semper amaui
et rerum dominus nil cupiendo fui.
tu me sola tibi subdis, miseranda senectus,
cui cedit quicquid uincere cuncta potest.
in te corruimus, tua sunt quaecumque fatiscunt,
ultima teque tuo conficis ipsa malo.
ergo his ornatum meritis prouincia tota
optabat natis me sociare suis:
sed mihi dulce magis resoluto uiuere collo
nullaque coniugii uincula grata pati.
ibam per mediam uenali corpore Romam
spectandus cunctis undique uirginibus.
quaeque peti poterat, fuerat uel forte petita,
erubuit uultum uisa puella meum
et modo subridens latebras fugitiua petebat
non tamen effugiens tota latere uolens,
sed magis ex aliqua cupiebat parte uideri,
laetior hoc potius quod male tecta fuit.
sic cunctis formosus ego gratusque uidebar
omnibus, et sponsus hic generalis eram,
sed tantum sponsus; nam me natura pudicum
fecerat, et casto pectore durus eram.
nam dum praecipue cupio me iungere formae,
permansi uiduo frigidus usque toro.
omnis foeda mihi atque omnis mihi rustica uisa est
nullaque coniugio digna puella meo.
horrebam tenues, horrebam corpore pingues,
non mihi grata breuis, non mihi longa fuit.
cum media tantum dilexi ludere forma;
maior enim mediis gratia rebus inest.
corporis has nostri mollis lasciuia partes
incolit, has sedes mater amoris habet.
quaerebam gracilem, sed quae non macra fuisset:
carnis ad officium carnea membra placent.
sit quod in amplexu delectet stringere corpus,
ne laedant pressum quaelibet ossa latus.
candida contempsi, nisi quae suffusa rubore
uernarent propriis ora serena rosis.
hunc Venus ante alios sibi uindicat ipsa colorem,
diligit et florem Cypris ubique suum.
aurea caesaries demissaque lactea ceruix
uultibus ingenuis uisa sedere magis.
nigra supercilia, frons libera, lumina nigra
urebant animum saepe notata meum.