Latin · ~7 min
Lines 1.97-1.142
Maximianus, Maximiani Elegiarum Liber 1.97-142
Not analysed yet
flammea dilexi modicumque tumentia labra,
quae gustata mihi basia plena darent.
in tereti collo uisum est pretiosius aurum,
gemma et iudicio plus radiare meo.
singula turpe seni quondam quaesita referre;
et quod tunc decuit, iam modo crimen habet.
diuersos diuersa iuuant: non omnibus annis
omnia conueniunt: res prius apta nocet.
exultat leuitate puer, grauitate senectus:
inter utrumque manens stat iuuenile decus.
hunc tacitum tristemque decet, fit clarior ille
laetitia et linguae garrulitate suae.
cuncta trahit secum uertitque uolubile tempus
nec patitur certa currere quaeque uia.
nunc quod longa mihi grauis est et inutile aetas,
uiuere cum nequeam, sit mihi posse mori.
o quam dura premit miseros condicio uitae:
nec mors humano subiacet arbitrio.
dulce mori miseris, sed mors optata recedit:
at cum tristis erit praecipitata uenit.
me uero heu tantis defunctum in partibus olim
uiuum Tartareas constat inire uias.
iam minor auditus, gustus minor; ipsa caligant
lumina; uix tactu noscere certa queo;
nullus dulcis odor, nulla est iam grata uoluptas:
sensibus expertem quis superesse putet?
en Lethaea meam subeunt obliuia mentem,
nec confusa sui iam meminisse potest:
ad nullum consurgit opus, cum corpore languet
atque intenta suis astupet illa malis.
carmina nulla cano: cantandi summa uoluptas
effugit et uocis gratia uera perit.
non fora sollicito, non blanda poemata fingo,
litibus haut rabidis commoda iura sequor.
ipsaque me species quondam dilecta reliquit
et uideor formae mortuus esse meae.
pro niueo rutiloque prius nunc inficit ora
pallor et exanguis funereusque color.
aret sicca cutis, rigidi stant undique nerui,
et lacerant uncae scabida membra manus.
quondam ridentes oculi nunc fonte perenni
deplangunt poenas nocte dieque suas;
et quos grata prius ciliorum serta tegebant,
desuper incumbens hispida silua premit,
ac uelut inclusi caeco conduntur in antro:
toruum nescio quid heu furiale uident.