Latin · ~7 min
Lines 5.99-5.144
Maximianus, Maximiani Elegiarum Liber 5.99-144
Not analysed yet
nempe iaces nullo, ut quondam, perfusa rubore,
pallida demisso uertice nempe iaces.
nil tibi blandities, nil dulcia carmina prosunt,
non quicquid mentem sollicitare solet.
hic uelut exposito meritam te fungere plango:
occidit, assueto quod caret officio.
hanc ego cum lacrimis deducta uoce canentem
irridens dictis talibus increpui:
dum defles nostri langorem, femina, membri,
ostendis morbo te grauiore premi.
illa furens: nescis, ut cerno, perfide, nescis:
non fleo priuatum, set generale chaos.
haec genus humanum, pecudum, uolucrumque, ferarum
et quicquid toto spirat in orbe, creat.
hac sine diuersi nulla est concordia sexus,
hac sine coniugii gratia summa perit.
haec geminas tanto constringit foedere mentes,
unius ut faciat corporis esse duo.
pulcra licet pretium, si desit, femina perdit,
et si defuerit, uir quoque turpis erit.
haec si gemma micans rutilum non conferat aurum
externum fallax mortiferumque genus.
tecum pura fides secretaque certa loquuntur,
o uere nostrum fructiferumque bonum!
ualde, inquam, felix, semper felicibus apta,
en tibi cognatis utere deliciis!
cedunt cuncta tibi, quodque est sublimius, ultro
cedunt imperiis maxima sceptra tuis,
nec subtracta gemunt, set se tibi subdita gaudent:
uulnera sunt irae prosperiora tuae.
ipsa etiam totum moderans sapientia mundum
porrigit inuictas ad tua iussa manus.
sternitur icta tuo uotiuo uulnere uirgo
et perfusa nouo laeta cruore iacet.
fert tacitum ridetque suum laniata dolorem
et percussori plaudit amica suo.
non tibi semper iners, non mollis conuenit actus
mixtaque sunt ludis fortia facta tuis.
nam nunc ingenio, magnis nunc uiribus usa
nunc his quae Veneris sunt inimica malis.
nam tibi peruigiles intendunt saepe labores
imbres insidiae iurgia damna rates.
tu mihi saepe feri commendas corda tyranni,
sangineus per te Mars quoque mitis erit,
et post extinctos debellatosque Gigantes
excutis irato tela trisulca Ioui.