Latin
COMA ENDIUM
Maximilian Hell, Elogium Petri Anich 27
Unproofread scanNot analysed yet
Si autem magnum est laborare multum, majus certe fuit, agere simul, &pati fortia; ab ea inquam laborum tolerantia ne tunc quidem cessasse, quando labores illos plurimae molestiae &incommoda exasperabant. Haec Anichio in suis missionibus Geodeticis adeo non deerant, ut etiam fuerint quotidiana; ut silentio involvam difficultates illas, quas a surditate sua ipsi creatas initio strictim attigi. Solemne ipsi ac sociis ejus erat diebus prope singulis summo mane iter aggredi in montis praealti verticem, solo plerumque pane, &saepe sine potu vel frigida toto die sustinere cum perarduum iter, tum metiendi labores; omnibus aeris injuriis ita expositos esse, ut vix non ipsaemet vestes interiores computrescerent, exteriores vero una cum calceis plurimae attererentur, vespere, si bona sors tulerit, vel sera nocte lassos repedare ad hospitium, ibi tunc primo sumere prandium simul cum coena; prandium inquam, quod plerumque sola condiebat fames, quod malignitas domesticorum, parce licet, ac male paratum, saepe tamen non nisi pro pretio satis iniquo ministrabat; denique pro capiendo somno non exutos vestibus, in stramen non tam se prosternere, quam prae lassitudine prolabi.