Latin
COMA ENDIUM
Maximilian Hell, Elogium Petri Anich 28
Unproofread scanNot analysed yet
Hic erat ordo diei, haec actionum, sive, ut modeste loquar, simul molestiarum series, in quibus a tempore verno usque in serum autumnum per continuum prope sexennium perduravit Petrus. Comparet jam lector benevolus ista cum illis vitae commoditatibus, quibus alii Geodetae inter labores suos passim abundare solent. Quisquis haec aequa lance pensaverit, facile dispiciet, quam amplam mercedem haec Anichiana vivendi &laborandi ratio fuisset promerita, quam robustam patientiam &animi virtutem ad sustinendum, ac perdurandum exigat, quae lacertosas etiam corporis vires possit non solum infringere, sed &penitus prosternere. Certe Petrus validis licet antea viribus, valetudine firma, aetate robusta, his tamen laboribus (prope dixissem aerumnis) succubuit, &quamvis ultimo biennio aegrum jam corpusculum traxerit, vires tamen suas utut debilitatas, quoad potuit, intendit ad labores illos, quos sortiter susceperat, fortius coronandos, per quos non amore mercedis diurnae (percipiebat enim non magnam) nec alio fine, quam ut Superis placeret, pro Principe, pro Patria, pro Publico se totum, studia sua, vires, valetudinem, vitamque ipsam in florentissimo virilis aetatis vigore immolavit. vere de illis omnibus &singulis praeclare meritus. Dignisimus proin, cujus merita saltem post mortem &agnosceentur clarius, &coronarentur uberius in coelesti patria, ad quam Anichium per labores virtutesque suas, praeprimis vero per animi sui cum singularem modestiam, tum heroicam fortitudinem feliciter pervenisse confidimus. Ut suum talentum non esset otiosum, simul tamen una secum mundo absconditum in Christo, erat Anichius fervens olim Societatis Jesu pro Indiis candidatus, jam jam in eam inter coadjutores temporales fuscipiendus, sed partim importunitati sororum, eum mordicus sibimet vendicantium, partim timori, ne auris vitium, cujus prodromum jam tunc senserat, cum tempore incrementa sumat, post acrem secum luctam, aliorumque percepta consilia tandem cessit, non sine singulari Numinis permissu, utpote ob supervenientem paulo post surditatem necessario remittendus ad suos ex Tyrocinio.