Latin
SUPPLEMENTUM
Maximilian Hell, Elogium Petri Anich 30
Unproofread scanNot analysed yet
Haec Paravit sibimet Instrumentum mensorium, quod quidem a circulo plerisque aliis Geodetis usitato in reliquis capitibus non differt, estque annulus Aurichalcinus, in planam superficiem contusus, in gradus &minuta divisus, ac regula circa centrum versatili, cui praealtae insistunt dioptrae, instructus; addidit tamen quidpiam ei Anichius suomet ingenio, quod a nullo Geodeta observatum, nunc quidem novi, idque eo melius, quo simplicius. Regulam nempe illam, de qua paulo ante, pertudit, &per medietatem filum tetendit. Regula haec circa centrum in circuli axe mobilis, in qua tota res consistit (nam circulus ipse est ordinarius) constructa est hoc modo: Ex ea parte, quae respicit regionem metiendam, sive remo tiore ab oculo Geodetae observantis, regula est nonnihil longior, &in medio pertusa, habetque per mediam longitudinem spatii excisi filum tensum. In extremitate vero est dioptra praealta pariter pertusa cum filo tenso, quae verticaliter erigi possit, &iterum horizontaliter demitti (in dem Scharnier. )In altera autem regulae parte, quae obser vanti est vicina, sit dioptra pariter alta verticalis, sed mobilis per modum cursoris, ita ut basis hujus dioptrae indescriptio figura ideam instrumenti exprimente haud opus habet totum enim artificium in dioptris positum, quarum illam oculo proximam in crena horizontaliter ita mobilem fecit, ut alteri fixae dioptrae admoveri, aut ab ea removeri possit, pertusa in medio re gula horizontali; quo artificio illud commodum obtinuit, ut ex altissimo monte in loca profundissima (mensula in situ horizontali manente) collimare possit, eorumque loca horizontalia designare. Eius gestreuten einere γυν tra crenas, quae utrumque marginem regulae terminent (zwischen zwey aufgestilfte Nuͤth) pro arbitrio promoveri possit propius versus centrum, vel iterum ad extremitatem circuli retrahi. Retracta servit pro observandis illis objectis, quae vel sunt in plano horizontali, vel saltem non admodum altum aut profundum habent situm respectu observantis.