Latin
SUPPLEMENTUM
Maximilian Hell, Elogium Petri Anich 31
Unproofread scanNot analysed yet
Si vero haec dioptra promovetur versus centrum, hoc ipso poterit (manente semper totius circuli horizontali situ) per hanc dioptram prope centrum positam, &per alteram horizontalem (sive per filum in medietate regulae extensum) collimari deorsum ad quaevis objecta in valle sita; vel vicissim potest Geodeta oculo infra situm horizontalem circuli posito in valle sursum collimare per filum &per dioptram centro propinquam, si velit per hanc praxin in gemina successive statione adhibendam determinare punctum pro ichnographia, in quod perpendicularis ex montis vertice incideret. Atque hac arte in ipso regulae plano aperuit Petrus novam dioptram horizontalem, quae una cum verticali serviat collimationibus ad alia etiam objecta instituendis, quam quae sunt in plano horizontali ipsius met Geodetae metientis. Qua inventione Anichius ingens beneficium praestitit regionibus montanis; nam si hoc instrumentum Anichiano hoc appendice instructum, horizontali semper situ statuatur, perinde Geodetae, (pro mappis chorographicis) eodem metiri poterunt quantumcunque alta, vel humilia objecta, &ex quacunque gemina statione, etiam inaequaliter alta, ac si forent in eadem planitie, &tanquam ex stationibus eandem altitudinem habentibus dimensa.