Latin
COMA ENDIUM
Maximilian Hell, Elogium Petri Anich 4
Unproofread scanNot analysed yet
Quotus quisque autem est, qui omnes &singulas has ipsas artes nullo docente magistro, suomet tantum improbo stu dio, &naturae admonitu didicit? (excepta sola tornatoria, quam puer in patre vidit, &ab eodem excepit tunc quidem satis rudem &imperfectam). His artibus simul instructus, si per tempus &oculorum aciem, cui Anichius parcebat, ipsi licuisset, nae ille praegrandem Tyroleos mappam suis numeris absolutissimam in tabulis cupreis elegantissima sculptura edidisset in publicum, idem simul mensor, delineator, sculptor &excusor: idem Geographus &Chalcographus, idem in omnibus Petrus Anich. Et talem ac tantum casa rustica tulit Fatendum tamen &dolendum, tantis animi viribus per ultima tempora non aeque ut olim vires corporis respondisse. Non enim tantummodo audiendi facultas a de cennio ferme deficiens, nullis quidquam proficientibus me diis, adeo habetata &obtusa fuit, ut vociferandum potius quam clamandum, &verba articulatim auribus adnumera veniri ullius juncturae vel minimum vestigium, ut scribit P. Weinhart S. J. sub cujus cura globus hic in Musaeo Physico Mathematico Oeniponti positus habetur.