Latin
COMA ENDIUM
Maximilian Hell, Elogium Petri Anich 5
Unproofread scanNot analysed yet
ed b earum genere terrae rebus unte reperientes, quae perpenre necesse fuerit; sed etiam, quod superius jam memoratum fuit, morbis sat diuturnis &gravibus, quos ex nimia virium contentione "idiana in conscendendis altissimis montibus defatigatione, aliisque officii sui perarduis laboribus &incommodis iterato contraxerat, valetudo ejus penitus prostrata fuit. Anni abhinc elapsi 1765. Augusto ineunte Anichius prope Bulsanum in paludosa planitie lineam longiorem utpote operationibus suis per opportunam ac necessariam dimetiens, &per 5. circiter horas inter summos aestatis calores pedibus aquae immersis persistens, ipse ac socius ejus (qui nunc quoque dimensionem Tyroleos prosequitur, biliosam contraxerant febrim. Socius post aliquos menses convaluit; ipse autem accedente hydrope nonnisi lente ab utraque convaluit, ultra annum eidem colluctatus Jamque vires suas ita reparasse videbatur, ut ultima Augusti denuo ad templum pagi sui media hora a suo tugurio remotum iret, rediretque alacer; dum post unam alteram ve horam capitis dolores sibi alias perquam familiares conqueritur. Nihil tamen gravius inde suspicatus, postridie vespere in suo pomario sub arbore se prosternit, auram li beram, dolorum lenimen &quietem capturus; mox domum repetens, ac dolores ingravescere, seque paulo post omni aurium, tum &pedum ac denique oculorum usu destitui ingeminans, paulo post brevi agone extinguitur, sat probabili indicio causam mortis fuisse convulsiones. Exe ie. E ET C ac. c. git vitae suae annos 43. &dimidium, in obsequio vero Augustissimae integrum sexennium; propterea ab Eadem clementissima Domina nostra aureo numismate, &annua 200st.