Latin
SUPPLEMENTUM
Maximilian Hell, Elogium Petri Anich 5-2
Unproofread scanNot analysed yet
Porro, tametsi circulum suum ubivis quidem collocare posset, &eodem in diversissimarum acclivitatum altitudine suas observationes instituere, Anichius tamen easdem fere non nisi in verticibus altissimorum montium instituit. Qui labor, quamvis sit arduus, &ferme quotidianus, ge mina tamen eaque gravissima ratione suadetur. Prima est, ut ex eodem vertice in omnes circumquaque subjectas valles, &in singula loca eis contenta collineationes suas Geodeta extendere simul possit. Per quam quidem industriam lucratur plurima locorum, temporum, itinerum &laborum compendia; dum eodem velut obtutu simul omnia perficiuntur, quorum dimensio alioquin seorsim ex totidem stationum differentiis foret determinanda; eoquod diversae valles eundem supremi montis verticem coronent. Nec minoris momenti altera est ratio, quae non tam ad singularum vallium; locorumque iis contentorum ichnographiam, quam ad totam connexionem alANNES *&in ea tissimorum montium in mappa chorographica accurate designandam pertinet.