Latin
SUPPLEMENTUM
Maximilian Hell, Elogium Petri Anich 6-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quomodo enim alioquin montium singulorum vertices ichnographicum suum locum obtinerent, &tota catena seriesve sibi cohaerentium jugorum suis rite punctis in mappa determinaretur, nisi ab uno vertice prospectu libero collimaretur ad plures alios, aut saltem ad alterum &ab hoc altero ad tertium, ad quartum, &sic deinceps? Qua simul praxi obtinetur &aliud emolumentum longe maximum: dum nempe sic operationes hae Geodeticae inter se mutuo &multiplici quidem comprobantur examine; cum ad se se stabiliendas mutuis sibimet serviant obsequiis. Si enim ex tot montium verticibus ultro citroque collineationes reciprocae instituantur, facillime &per complura quidem indicia sibimet concordantia, vel dissonantia patebit, an genuinae collineationum decussationes sibimet respondeant, an vero vel qualis error aut in locorum dimensione, aut in nominum permutatione fuerit commissus; ex quibus omnibus facile colligitur, quantis compendiis &commodis serviat Anichianus hic montanas regiones metiendi modus, a simplicitate etiam, ac Inventore commendandus.