Latin
OBSERVATIO I
Maximilian Hell, Observatio transitus Veneris 60
Unproofread scanNot analysed yet
"Id Canterzanus sibi sumpsit, ut praedictas phases in typum referret, modulum construxit ejus magnitudinis, ut in eo bina secunda scrupula commode internoscerentur. captis ex modulo m. 15. s. 48. quanta est solis semidiameter, circulum exaravit, &ducta diametro, quae eclipti cam repraesentaret, angulum horarii circuli cum ecliptica in singulis phasibus investigavit, cujus ope punctum in Sole inveniebat, nempe apparentum Veneris locum tempore Observationis. Dein ducto circulo verticali cujus angulus cum ecliptica pro eo tempore supputatus fuerat, &elicitâ parallaxium differentiâ verum ex apparenti locum Veneris comperit. Punctis omnibus ita constitutis eam, quam ipse, &Matheucius Veneris semitam comper"tam habebamus, in Schema retulit, quae sane inter pun"cta excurrebat, ut eadem hinc illinc ab ea modico qui"dem intervallo dissita essent. Postquam semel, ac iterum "Canterzanus typum inspexisset sibi tandem suasit, rem "prorsus inutilem se facturum, si calculos omnes iniret, a „quibus elementa eadem, atque illa, quae supra tradidi"mus, necessario consequi debebant. Cum haec ab eo in" telligerem, valde mihi, &Socio Matheucio gratulatus sum, quod observationes a praestantissimis Viris habitae mirum in modum cum nostris consenserint. Hucusque Observatio Bononiensium Astronomorum. ROMAE. Observationem Romae factam fuisse a pluribus Astronomis, dubitare haud licet, verum mecum nullius communicatam habeo, praeter Anonymi cujusdam, in Parisiensi opere Journal Etranger recensitam; Anonymus isthic Astronomus (qui multis annis in observando se se exercuisse dicitur) Observationem hanc instituisse fertur in Conventu Reverendorum Patrum Dominicanorum dicto: S. Mariae ad Minervam.