Latin
OBSERVATIO I
Maximilian Hell, Observatio transitus Veneris 61
Unproofread scanNot analysed yet
E relatione dicti Anonymi habetur: Die 6. Junii hor. 4. m. 6. apparuit Venus in disco solari percurrisse viae suae partem circiter 7. vel 8. minuto rum circuli. Contactum interiorem observavit hora 9. m. 9. s. 36. exteriorem h. 9. m. 28. f. 7. Duratio Emersionis 18. m. 31. 1. horis quatuor per Observationem definivit Positiones triginta tres, facta circiter reductione harum Positionum, reperit hic Anonymus, minimam Veneris a centro Solis distantiam 9. m. 30. s. circiter. Diameter &deducta ex Observationibus, &imprimis ex duratione Emersionis reperta est 61. s. In eodem Journal Etranger refertur, plures Observatores in Seminario Romano hoc Phoenomenon observasse, de quorum tamen Observatione praeter adhibitum telescopium armatum micrometro objectivo, nihil omnino compertum habetur. PATAVII, sive PADUAE. Illustrissimus, atque Celeberrimus Marchio Joannes Poleni cum Sociis omni quidem cura, atque praeparatione singulari hocce phoenomenon observandum optaverat, at spem fere omnem vel videndae Veneris in disco Solis Coelum admodum nubilum ademit, juverit pauca adnotasse e singulari Epistola typis data Paduae, &mecum ab ipso Authore communicata, cui titulus est: Joannis Poleni ad Gabrielem Minfredium Amplissimo Bononiensi Senatui a Secretis, itemque Bononiensi in Gymnasio Doctrinae Analyticae Professorem eximium Epistola, in qua aritur de Veneris inter Solem &Tellurem Transitu Anno M. DCC. LXI. Praemissis non nullis de methodo sua observandi per Heliometrum simile Heveliano, ait: "In conficienda Observatione Socios habui divisis of"ficiis D. Joannem Albertum Columbum, in hoc Gym"nasio Astronomiae, Geographiae, &Meteorum Professorem "Doctissimum, Clarissimumque, &Doctorem Joannem An"tonium a Bella solertissimum in administratione Experi"mentalis Philosophiae Collegam meum, &Ab. Franciscum "Dilectissimum meum Filium. Aderant etiam nonnulli "docti amici: Ab. Antonius Rocchius, Doctor Jacobus Du"rerius, Doctoresque Josephus, &Antonius a Libera „Ante ortum Solis diei Civilis, qui fuit VIII. Id. hujusce Junii, hora astronomica 16. diei 5.