Latin
OBSERVATIONES PER GERMANIAM
Maximilian Hell, Observatio transitus Veneris 71
Unproofread scanNot analysed yet
Accidit praeterea infortunate, quod initio Observationis cochlea fulcri Quadrantis non nihil laxata fue rit, quo admodum difficile erat verticalem quadrantis situm accuratum obtinere. Verum ipsae hae Positiones cum aliis comparatae, metum hunc hujus Illustrissimi Observatoris superfluum fuisse indicant: Denique addit: Quapropter calculi reductionum red"dentur quidem molestiores, nihilominus tamen constitur ex his elementa, etsi solum ad meum sciendi animum ex"plendum servitura, supputare; ad hunc laborem suscipien "dum sentio me Rae Ve litteris admodum excitatum. Hucusque Illustrissimi hujus exercitati, atque Astronomico Spiritu excitati Observatoris labores, causa hujus Transitus suscepti. Utinam exemplo singulari illustrissimi hujus Domini, altioris aciei Mentes, quibus Regna Nostra florentissima Au gustis Sceptris subjecta abundant (quemadmodum in Galliis, Anglia, Italia &c) ad Astronomicos hosce labores, conditioni Mentium sublimium dignissimas, utilissimasque prae omnibus aliis, exercitationes excitarentur! pluresque censerentur, qui sibi illud Poëtae dictum existiment: Os Homini sublime dedit, Coelumque tueri jussit, &erectos ad sidera tollere vultus. Non enim aliud (ait Seneca) quis aut magnificentius quaesierit aut didicerit utilius, quam de Stellarum, Siderumque natura: Et Plato in Epinomide: Nolite ignorare, Astronomiam sapientissimum quiddam esse: Qua propter rerum coelestium Studiosos Vir magnae Eruditionis Plinius, ita alioquitur: Macte (inquit) ingenio este Coeli Interpretes, rerumque naturae Capaces, argumenti Repertores, quo Deos, hominesque vicistis. Quin heatas etiam affirmat Ovidius, atque Felices animas, quibus haec cognoscere primis, inque domos superas scandere cura fuit!