Latin
INGOLSTADII
Maximilian Hell, Observatio transitus Veneris 72
Unproofread scanNot analysed yet
INGOLSTADII. Cecundas meretur Observatio facta Ingolstadii, a Viro Celeb. R. P. Georgio Kratz e S. J. Matheseos Professore in Academia, ea scilicet, quam celebrem reddidere Patres Nostri Astronomi Scheinerus, atque Grammaticus. Observationem hanc &manuscriptam, &subinde Typis datam mecum communem voluit idem Kratzius Noster. Eam ego comparatione cum aliorum exercitatorum Observatorum positionibus facta, adeo accuratam, diligentemque reperi, ut eam inter optimas, e quibus elementa supputentur, referre non dubitem, id quod cuivis facile videre licebit, si hanc cum Bononiensium conferre placuerit, cum enim Meridiani Bononiae, &Ingolstadii paucis secundis solum in longitudine differant, atque adeo fere sub eodem Meridiano sita sint haec bina loca, differentia parallaxeos a diversitate Meridianorum nulla, solaque latitudinum habeatur sensibilis; a scensiones ergo rectae apparentes pro iisdem temporibus aequales observando obtineri debuerunt, diversitate solum in declinatione apparente relucente. Sed &supputata elementa horum duorum Observatorum admodum consentientia reperio. Hujus igitur observationis dignissimae, quae ad posterorum, hodiernorumque Astronomorum usum conservetur, fusiorem, integramque (omissa tamen methodo deducendi elementa) partim e litteris ad me datis, partim e typis exscriptam notitiam, hic inserendam putavi. Praemisso ingressu ad has Observationes, ita prosequitur Kratzius: „Methodum itaque, qua ad hasce Observa"tiones me paravi, ac reliqua deinceps determinavi, sequen"tia dabunt. Imo. Cum statuerim differentias Ascensionum recta"rum, inter centrum O &8 dependenter a partibus tem"poris metiri, praeter horologium oscillatorium normale in cubiculo relictum. duobus aliis similibus usus sum, uno quod constanter Observatorio est proximum, altero vero "in ipso Observatorio adversus agitationes aëris tamen pa "riter custodito, quorum duorum cuique tres Observatores "addidi eum in finem prius saepius exercitatos, ut etiam "quartam partem minuti secundi percepto signo notarent, "quod licet aegre sperare potuerim, confidebam tamen sal"tem e plurium consensu, portionem temporis competen"tem me obtenturum, ubi nimirum per excessum, vel de"fectum unius quartae secundi temporis differentia ascen"sionum rectarum in partibus Circuli maximi duntaxat 3′ aut 4′′ major, aut minor evaderet, ita, ut si circa eas "Observationes temporis error paulo major irreperet, etiam "hic se ipsum haud aegre prodat, si scilicet post brevia temporis intervalla, uti ex gr.