Latin · ~7 min
Lines 1.1-1.48
May, Liber Primus 1.1-48
Not analysed yet
Perdiderant freta saeva minas; et ab aequore tutus,
Tutus ab insidiis imbellibus, et sceleratâ
Aegypti rabie, consedit litore Caesar,
Vindictam spirans; tantâque efferbuit irâ,
Quantam non Pharii potuit restinguere regni
Exitium. Justa est belli data causa gerendi:
Sed pudor, et magnam premit indignatio mentem,
Bella dari tam justa, aut mollem audere Canopum
Caesareas iras, infestaque tela, mereri,
Quae vix armipotens est ausa lacessere Roma;
Nec damno tantas iras leviore luisset,
Quam libertatis jacturâ, et funere Magni.
Quod tamen incolumis per tanta pericula Caesar
Evasit, Superis poteras ignoscere, Roma,
Si sola Aegyptus redivivae vulnera dextrae,
Et saevos posthac gladios sensura fuisset.
Inferias tibi, Magne, pias haec bella dedissent,
Et gratas Latio. Phariâ de clade triumphum
Victori placidâ donâsset fronte senatus;
Templa coronâsset votis; plausuque superbum
Spectâsset laeto currum Romana juventus.
Haec patriae forsan victoria conciliâsset
Caesaris arma suae, ni dira sequentia bella,
Ni Libycae clades, et tristis funera Mundae,
Victrices alio fodâssent crimine dextras.
At Nili scelerata cohors, quae sceptra dedisset
Reginae Arsinoë, subito mutata, rebellat,
Femineum imperium, fastusque exosa superbos
Eunuchi Ganymedis, et implet castra tumultu.
Nec pavidum murmur; consensu audacia crevit;
Tantaque turba metu ponarum solvit ab omni.
Nec mora; delecti ad tentoria Caesaris ibant,
Invitâ Arsinoë, pacem regemque petentes,
Et delictorum veniam; dirumque Pothinum,
Ut scelerum auctorem, et saevum exsecrantur Achillam,
Qui facinus meritâ jam tandem morte luissent.
Ausonius ductor, quamvis jam fervidus irâ,
Pacem optans, Phariâque timens regione teneri,
Dum procul Emathiae coëant fragmenta ruinae,
Dum, quas dispersit clades Pharsalica, rursus
Jungantur vires, et castra hostilia crescant,
Castigat primo dictis; mox fronte serenâ
Dat veniam precibus; nec tantâ Caesaris irâ
Dignatur viles populos, impendere totos
Irarum fluctus cupiens civilibus armis.
Nil nisi Romani imperii patriaeque ruinas
Aut scelera esse suis aut digna pericula fatis
Credit, et imbellem Ptolemaeum in regna remittit.