Latin · ~7 min
Lines 1.49-1.96
May, Liber Primus 1.49-96
Not analysed yet
Quid tandem, miserande puer, tibi proderit ista
Libertas, quam morte lues, regnique ruinâ?
Tutior, ah! longe custodia Caesaris esset,
Quam data libertas; nec, cum captivus agebas,
Esse nocens poteras: te saevi Caesaris ira
Liberat, ut fieris. Phariae nam noverat aulae
Perfidiam, morosque tuos, tua crimina sperans,
Ut mox justa cadas Cleopatrae victima regno;
Cujus adulterii pretium Nilotica sceptra
Donabit Caesar, dulcique impendet amori.
Nec Latium versuta ducem spes ista fefellit.
Namque infelicem Ptolemaeum, in regna remissum,
(Sive Aegyptiacae fuit inconstantia gentis,
Seu regis vitium) confestim oblivio cepit
Et dextrae fideique datae. Nova bella parabat
Consiliis pravis, et spe delusus inani;
Inque suam accelerat properantia fata ruinam.
Et, ne subsidiis accrescant castra marinis
Caesarea, instructam disponit in aequora classem,
Quâ levis Aegypto disteminat unda Canopum.
Inceptum visa est primum Fortuna juvare.
Incidit in classem hanc sociis divisa carinis
Caesaris una ratis, quae fortem Euphranora vexit:
Hanc omni Phariae puppes statione solutae
Circumeunt: periit numeris oppressa triremis.
Regius interea per Deltam exercitus ibat
Terrestris, multasque viâ muniverat arces.
Jam belli molem pulcherrima Delta tenebat,
Delta, Aegyptiaci decus atque opulentia regni;
Per cujus virides sinuato gurgite campos
Huc illuc ludit Nilus, gyrisque recurrens
Nunc ambit, nunc implicitis intersecat undis
Pinguia culta suis, et nigrâ ditat arenâ.
Huic nomen terrae dat litera Delta triformi.
Oceano Boreale latus defenditur, in quem
Infundit sese septeno gurgite Nilus.
Quae restant latera inde duo, duo brachia Nili
Ultima constituunt. Haec inter brachia, quinque
In mare gurgitibus per Deltam volvitur amnis.
Magnus ab Aethiopum campis nigrantibus amnis
Volvitur, atque uno longe decurrit in alveo
Usque ad planitiem, quâ surgit maxima Memphis,
Pyramidum aggeribus totum celebrata per orbem.
Indulsit nimium faciles telluris opimae
Fertilitas fruges populo, nimiumque pepercit
Agricolae manibus, tanti jactura laboris
Ut fieri posset; moles ut vulgus inanes,
Vanaque pyramidum miracla stupesceret orbis.