Latin · ~7 min
Lines 1.243-1.285
May, Liber Quartus 1.243-285
Not analysed yet
"Haec, quoniam justos injusta potentia fraudat
"Saepius in terris, et gens humana rebellat,
"Solvere post mortem justissimus ipse tenetur. "
Funera non metuit sapiens suprema; nec illi
Qui contemplando toties super astra levavit
Carnoso abstractam penitus de carcere mentem,
Corporis atque animae faciens divortia tanta,
Quanta homini licuit, mors formidanda venire,
Aut ignota, potest: am Mors divortia tantum
Plena haec, quae sapiens toties optâsse videtur,
et toties tentâsse, facit; Superosque pententi
Libertatem animae claustris concedit apertis
Si saepe impatiens vitam projecit amator,
Atque manu pectus propriâ perfodit, ut umbra
Defunctam Stygias sponsam sequeretur ad umbras,
(Quâ tamen haud illo conceditur orbe potiri)
Num sapientûm animae, summi quae gaudia coli
Depereunt, verique boni capiuntur amore,
Quo nequeunt in carne frui, de carcere tandem
Corporeo solvi, claustrisque exire recusent,
Cum Deus ipse fores aperit, licitamque meanti
Dat Natura viam. At, donec Deus ille creator,
Qui terrenâ animam primo statione locavit,
Evocat, haud illâ statione excedere fas est.
Hic dubitans haesit paulum Cato. "Non datur ergo
"Sponte mori victis," inquit: "nec obire Catoni,
"Dum dabit injustus victor mandata, licebit?
"Caesaris exspectem gladios, atque in caput istud
"Jus illi agnoscam superi? dominumque fatebor
"Esse meum, quem Roma suum decreverat hostem,
"Quemque ego damnâram? num justam injusta dederunt
"Bella potestatem? non sic, o Numina! certe
"Humanas placuit vobis confundere leges,
"Et dare jus sceleri. Sed, si non sponte Catoni
"Projicere hanc lucem fas est, at crimine vitam
"Grandius est retinere nefas. Quam grande putarem
"Esse nefas nobis, turpem producere vitam
"Caesaris imperiis, et regna injusta probare!
"Quam Romae damnosa forent exempla Catonis!
"Pompeii juvenes, qui nunc ad prolia gentes
"Hispanas armant, patriaeque impendere vitas
"Non dubitant, justae posthac non credere causae,
"Sed pulchris fortasse volent desistere coptis;