Latin · ~7 min
Lines 1.238-1.281
May, Liber Septimus 1.238-281
Not analysed yet
"Exspecta, o Cassi! quid tandem Numina nobis,
"Quidve hostes facient Parthi." Cui talia contra
Cassius; "Exoptes Parthis si, Brute, triumphum
"De Latio, patriae es factus, non Caesaris, hostis:
"Quod procul avertant Superi. Rationibus erras,
"Brute, tuis: ingrata vocas, quae justa vocabit
"Posteritas: et, dum vis non ingratus haberi,
"Impius es: nec, quae patriae sunt debita, donis
"Privati debere potes: corrupta vocatur
"Haec, non justa, fides. Quo plus te dona ligârunt
"Illius, hoc magis es patriae justusque piusque.
"Heu! quantam, tibi si non esset Caesar amicus,
"Detrahet famam facto Fortuna merenti!
"Cum plus privatis affectibus indulgere,
"Quam patriae servire tuae, te crederet orbis.
"Si tamen exemplis opus est, illum adspice priscum
"Brutorum generis, libertatisque, parentem,
"Romanos primus qui nomine consulis annos
"Signavit. Proprios natos, dum regna fovebant,
"Supplicio affectos spectavit fronte serenâ.
"Exuit ille patrem Brutus, dum civis haberi
"Vult pius. An tibi plus sunt munera Caesaris, illi
"Quam natura fuit? Sed justior ultio nostra
"Tempore jam facta est. Pro libertate vetustâ,
"Tot confirmatâ magnae per saecula Romae,
"Quid nunc egisset Brutus, qui talia fecit,
"Cum nova libertas, et reges nuper abacti?"
Hac postquam juvenem flexisset Cassius arte,
Cum Decimo proceres reliqui venêre; datâque
Acceptâque fide, sanxerunt foedera dira;
Et libertatem amissam, quam sanguine tanto
Tot bellis frustra quaesîssent, quaeque, Deorum
Decretis, nunquam reditura, reliquerat orbem,
Caesaris infandâ decepti caede requirunt.
Jamque propinquabant Martis tibi, maxime Caesar,
Fatales Idus; nec tanta instantia possunt
Funera Dî celare; dies nec vatibus illa
Augurisbusque venire potest ignota: loquuntur
Hoc solitae volucres, hoc exta minacia fatum.
Has Idus frustra monuit Spurinna timendas.
Sol quoque moesta dedit tantae praesagia mortis:
Lugenti similem, madidâ nunc iride cinctum,
Nunc caput obscurâ tectum ferrugine, solem
Attoniti vidêre homines; pecudesque locutae.