Latin · ~7 min
Lines 1.376-1.422
May, Liber Septimus 1.376-422
Not analysed yet
Et funesta animis, linguis dum fausta, precantur.
Ante alios Decimus, cui fallere nomen amici
Praecipue dederat, ductorem saepe morantem
Incitat: et spretis hortatur adire senatum
Prodigiis. Tandem, Patrum famulante catervâ,
Progreditur Caesar. Quamvis ostendere caedem
Venturam Superi non cessavêre minaces,
Progreditur tamen; atque (o mira potentia fati!)
Dum transit, chartam oblatam, quae nomina tanta
Conjuratorum, facinusque ex ordine totum,
Detegit, ante sinu, quam sit perlecta, recondit;
Funestamque intrat fatis urgentibus aedem.
Caesaris intenti jugulo stant undique Patres,
Et conjurati proceres; altamque curulem
Circumdant. Primo adspectu cecidêre parumper
Audaces animi, et fortes tremuêre lacerti.
Jam paene inceptum damnant. Armare videtur
Ingens fama ducem, majestas laurea frontis,
Terribilis decor, et gestarum gloria rerum.
Nunc fortuna viri nimium comperta, favorque
Perpetuus Superûm, terrent: nec, quantus in armis
Caesar, ut audaci stipatus milite turmas
Fuderat hostiles toties, totiesque per omnes
Terrarum tractus victricia signa tulisset,
Mentibus occursat: sed quanta pericula solus
Vicit, Fortunâ tantum comitante, Deisque:
Qualiter Aegypti insidias, pontique procellas
Nocturnas, saevosque intra sua castra tumultus
Militis irati evasit. Cur jam caput istud
Numina destituant? Versant dum talia, rursus
Pectoribus vindicta redit; pellitque timorem
Libertatis amor nimius. Primusque curulem
Tillius accedens, tamquam pro fratre rogatum,
Purpureum ex humeris subito divellit amictum.
Mirantique duci primum prope guttura vulnus
Dat Casca: haud impune quidem; nam brachia Cascae
Transfigit Caesar, primumque ulciscitur ictum.
Prosiliens, alio tardatur vulnere, donec
Circumstare videt strictis mucronibus omnes.
Sentit se Caesar funestâ indagine cingi:
Et, qui ferratas acies, densasque catervas,
Rupisset toties campo, tutamque per hostes
Fecerat ense viam, nullâ virtute togatas
Insidias vitare potest. Obvolvit amictu
Tum caput; et vultum, dum Martia pectora praebet
Tot manibus fodienda, tegit; reprimitque querelas,
Ne tantam possit gemitu corrumpere famam;