Latin · ~8 min
Lines 1.50-1.98
May, Liber Sextus 1.50-98
Not analysed yet
Non Pompeianis Varus mandata valebat
Militibus dare; nec voces fragor aequoris ullas
Jam sinit audiri; ventis, fatoque relinquunt
Omnia, et attonitas classes Fortuna regebat,
Prolia committens. Rostro perfossa carina
Subsidet, et fatum nescit cui debeat, hosti,
An tempestati: nec sola fragoribus auris
Terretur; sed nox oculis obducitur atra.
Nec tamen est tenebrosa satis: sed tristius illis
Exoritur lumen tenebris, et fulgura ponto
Crebra micant, lucisque reposcere regna videntur.
Quam Sol non potuit, depellunt fulgura noctem.
Illic, dum tumidis forte oppugnatur in undis
Pompeiana ratis, nec se defendere contra
Hostiles valet incursus, et capta videtur,
Vindicat iratum pelagus sibi: gurgite pinus
Mergitur, et rapuit victoribus unda triumphum.
Ast alias jam possessas victore carinas
Obruit, et cito devictos ulciscitur aequor.
Contra utramque diu classem Fortuna videtur
Pugnare, atque odiis vexare hostilibus ambas.
Finivit tandem dubii certamina Martis,
Ostenditque, quibus coli pelagique labores
Ipsa excivisset tantos: victoria classi
Caesareae jam plena fuit, quam Didius audax
Erebuit vento aut pelagi debere procellis.
Amissam Varus classem videt: obruta ponto
Pars jacuit: pars victores possessa vehebat.
Relliquias secum fugientibus inde carinis
Carteiae ad portum vexit; ratibusque relicitis,
Emensus tellure vias, hinc castra petebat
Pompeii juvenis. Toto tunc milite frustra
Monia Pompeius munitae obsederat Ullae.
Interea cursu celeri (quo bella solebat
Conficere) Hispanas properabat Caesar ad oras.
Quem Româ egressum denâ bis luce Saguntus
Excipit; urbs fidei clarum per saecula nomen,
Et crimen quondam Superûm, quod non nisi magno
Deleri exscidio potuit Carthaginis altae.
Urbis ad Occiduum nitidis it Duria lymphis,
Culta rigans vicina, atque in mare tendit Iberum.
Sed ducis haud tanti cursum vel Duria tardat,
Vel rapidae Sucronis aquae, montesve corusci,
Queis faciunt dites argentea nomina venae.
Inde rapit cursum flavae per litora Baetis,
Et procul egressus, totis te, Corduba dives,
Obsidione premit turmis; non spe potiundae,
(Praesidiis urbem validis nam Sextus habebat)
Sed trahat obsessae ut Pompeium a monibus Ullae.