Latin · ~7 min
Lines 1.99-1.143
May, Liber Sextus 1.99-143
Not analysed yet
Quod juxta evenit: namque, obsidione relictâ,
Pompeius totis sectatur viribus hostem,
Jam pugnae cupidus; sed non certamen iniquo
Caesar inire loco statuit: verum agmine moto
Progressus, Salsi non magnas transilit undas,
Ateguamque capit subitâ feliciter arte.
Ateguâ amissâ, veritus Pompeius, Iberas,
Fortunâ quassante fidem, ne perderet urbes
Et reliquas, uni properat committere pugnae
Spes omnes, viresque suas: hostemque secutus
Ocyus, ad Mundae fatalia pervenit arva.
Castra locat tumulo modico, qui desuper omnem
Planitiem late despectat; Caesaris unde
Ante oculos positas potuit numerare cohortes.
Nulla hîc auguria, aut tantae praenuntia cladis
Prodigia implêrant campos aut aëra; nullae
Vel per inane faces, vel diri arsêre cometae.
Non signis examen apum, liquefactave pila
Fulmine; non volucres, non exta minacia terrent.
Plus tamen hîc morent omnes, metuitque silentes
Turba Deos, tamquam clades immanior omni
Ostento his campis, et inenarrabile damnum,
Immineat Mundae. Tacito portenta timore,
Quae nulli fecêre Deûm, sibi quisque creabat.
In Pompeianis per mosta silentia castris
Ancipites errant animi: nunc improba vota
Concipiunt; et spes diras; umbrasque videntur,
Horridaque ante oculos mortis simulacra futurae,
Cernere: lymphatâ rursus formidine pallent.
Nec, quamvis sperare nimis fortuna vetabat
Caesaris, exoptant victas producere vitas.
Danda tamen venia est illis, cum Caesaris audax
Bella timet miles, Latium qui saepe cruorem
Hauserat; et patriae toties in viscera fortes
Incipiunt trepidare manus. Exercitus, orbis
Ille triumphati domitor, victorque senatûs
Romani, qui tam praeceps in bella ruisset
Thessala, Thapsiacisque ausus praevertere campis
Jussa ducis, jam jussa timet, sonitumque tubarum;
Nec sibi desuetum potis est celare timorem.
Sed, minus ut vulgi pavidos mirere tumultus,
Tristis ad haec Caesar funestae prolia Mundae
Ipse venit. Consueta deest fiducia; nec frons
Illa duci est, ex quâ toties felicia belli,
Ante tubas, hilaris tulerat praesagia miles.