Latin · ~2 min
art21
Melanchthon, Confessio Augustana art21
Not analysed yet
[1] De cultu sanctorum docent, quod memoria sanctorum proponi potest, ut imitemur fidem eorum et bona opera iuxta voacationem, ut Caesare imitari potest exemplum Davidis in bello gerendo ad depellendos Turcas a patria. [2] Nam uterque rex ist. Sed Scriptura non docet invocare sanctos, seu petere auxilium a sanctis, quia unum Christum nobis proponit mediatorem, propitiatorium, pontificem et intercessorem. [3] Hic invocandus est, et promisit se exauditurum esse preces nostras, et hunc cultum maxime probat, videlicet ut invocetur in omnibus afflictionibus. [4] 1 Ioh. 2, 1: Si quis peccat, habemus adovcatum apud Deum etc.