Latin · ~6 min
art22
Melanchthon, Confessio Augustana art22
Not analysed yet
[1] Laicis datur utraque species sacramenti in coena Domini, quia hic mos habet mandatum Domini Matth. 26, 27: Bibet ex hoc omnes. [2] Ubi manifeste praecepit Christus de poculo, ut omnes bibant. [3] Ut ne quis possit cavillari, quod hoc ad sacerdotes tantum pertineat, Paulus ad Corinthos 11, 26 exemplum recitat, in quo apparet totam ecclesiam utraque specie usam esse. [4] Et diu mansit hic mos in ecclesia, nec constat, quando aut quo auctore mutatus sit, tametsi Cardinalis Cusanus recitet, quando sit approbatus. [5] Cyprianus aliquot locis testatur populo sanguinem datum esse. [6] Idem testatur Hieronymus, qui ait: Sacerdotes eucharistiae ministrant et sanguinem Christi populis dividunt. [7] Imo Gelasius Papa mandat, ne dividatur sacramentum, dist. 2 De Consecrat. ,cap. Comperimus [Gelasius: "Comperimus autem, quod quidam sumpta tantummodo corporis sacri portione a calice sacrati cruoris abstineant; qui procul dubio aut integra sacramenta percipiant, aut ab integris arceantur, quia divisio unius eiusdemque mysterii sine grandi sacrilegio non potest provenire"]. [8] Tantum consuetudo non ita vetus aliud habet. [9] Constat autem, quod consuetudo contra mandata Dei introducta non sit probanda, ut testantur canones, dist. 8. ,cap. Veritate, cum sequentibus. [10] Haec vero consuetudo non solum contra Scripturam, sed etiam contra veteres canones et exemplum ecclesiae recepta est. [11] Quare si qui maluerunt utraque specie sacramenti uti, non fuerunt cogendi, ut aliter facerent cum offensione conscientiae. [12] Et quia divisio sacramenti non convenit cum institutione Christi, solet apud nos omitti processio, quae hactenus fieri solita est.