Latin
art24.1 to art24.16
Melanchthon, Confessio Augustana art24.1-16
Not analysed yet
[1] Falso accusantur ecclesiae nostrae, quod missam aboleant. Retinetur enim missa apud nos et summa reverentia celebratur. [2] Servantur et usitate ceremoniae fere omnes, praeterquam quod Latinis cantionibus admiscentur alicubi Germanicae, quae additae sunt ad docendum populum. [3] Nam ad hoc unum opus est ceremoniis, ut doceant imperitos. [4] Et non modo Paulus 1 Cor. 14, 2 sq. praecipit uti lingua intellecta populo in ecclesia, sed etiam ita consitutum est humano iure. [5] Assuevit populus, ut una utantur sacramento, si qui sunt idonei; id quoque auget reverentiam ac religionem publicarum ceremoniarum. [6] Nulli enim admittuntur, nisi antea explorati. [7] Admonetur etiam homines de dignitate et usu sacramenti, quantam consolationem afferat pavidis conscientiis, ut discant Deo credere et omnia bona a Deo exspectare et petere. [8] Hic cultus delectat Deum, talis usus sacramenti alit peitatem erga Deum. [9] Itaque non videntur apud adversarios missae maiore religione fieri quam apud nos. [10] Constat autem hanc quoque publicam et longe maximam querelam omnium bonorum virorum diu fuisse, quod missae turpiter profanarentur, collatae ad quaestum. [11] Neque enim obscurum est, quam late pateat hic abusus in omnibus templis, a qualibus celebrentur missae tantum propter mercedem aut stipendium, quam multi contra interdictum canonum celebrent. [12] Paulus autem graviter minatur his, qui indigne tractant eucharistiam, quum ait 1 Cor. 11, 27: Qui ederit panem hunc, aut biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. [13] Itaque quum apud nos admonerentur sacerdotes de hoc peccato, desierunt apud nos privatae missae, quum fere nullae privatae missae nisi quaestus causa fierent. [14] Neque ignoraverunt hos abusus episcopi; qui si correxissent eos in tempore, minus nunc esset dissensionum. [15] Antea sua dissimulatione multa vitia passi sunt in ecclesiam serpere. [16] Nunc sero incipiunt queri de calamitatibus ecclesiae, quum hic tumultus non aliunde sumserit occasionem quam ex illis abusibus, qui tam manifesti erant, ut tolerari amplius non possent.