Latin · ~8 min
art24.17 to art24.32
Melanchthon, Confessio Augustana art24.17-32
Not analysed yet
[17] Magnae dissensiones de missa, de sacramento exstiterunt. [18] Fortasse dat poenas orbis tam diuturnae profanationis missarum, quam in ecclesiis tot saeculis toleraverunt isti, qui emendare et poterant et debebant. [19] Nam in Decalogo, Ex. 20, 7, scriptum est: Qui Dei nomine abutitur, non erit impunitus. [20] Et ab intitio mundi nulla res divina ita videtur unquam ad quaestum collata fuisse ut missa. [21] Accessit opinio, quae auxit privatas missas in infinitum, videlicet quod Christus sua passione satisfecerit pro peccato originis, et instituerit missam, in qua fieret oblatio pro quotidianis delictis, moratalibus et venialibus. [22] Hinc manavit publica opinio, quod missa sit opus delens peccata vivorum et mortuorum ex opere operato. [23] Hic coeptum est disputari, utrum una missa dicta pro pluribus tantumdem valeat, quantum singulae pro singulis. Haec disputatio peperit istam infinitam multitudinem missarum. [24] De his opinionibus nostri admonuerunt, quod dissentiant a Scripturis Sanctis et laedant gloriam passionis Christi. [25] Nam passio Christi fuit oblatio et satisfactio non solum pro culpa originis, sed etiam pro omnibus reliquis peccatis, [26] ut ad Hebraeos, 10, 10, scriptum est: Sanctificati sumus per oblationem Iseu Christi semel. [27] Item 10, 14,: Una oblatione comsummavit in perpetuum sanctificatos. [28] Item Scriptura docet nos coram Deo iustificari per fidem in Christum, quum credimus, nobis remitti peccata propter Christum. [29] Iam si missa delet peccata vivorum et mortuorum ex opere operato, contingit iustificatio ex opere missarum, non ex fide, quod Scriptura non patitur. [30] Sed Christus iubet facere in sui memoriam, Luc. 22, 19. Quare missa instituta est, ut fides in iis, qui utuntur sacramento, recordetur, quae beneficia accipiat per Christum, et erigat et consoletur pavidam conscientiam. [31] Nam id est meminisse Christi, beneficia meminisse ac sentire, quod vere exhibeantur nobis. [32] Nec satis est historiam recordari, quia hanc etiam Iudaei et impii recordari possunt.