Latin · ~8 min
art26.23 to art26.38
Melanchthon, Confessio Augustana art26.23-38
Not analysed yet
[23] Igitur non exigit cultum inutilem. Et paulo post addit: Omne, quod intrat in os, non inquinat hominem. [24] Item Rom. 14, 17: REgnum Dei non est esca aut potus. [25] Col. 2, 16. 20. 21: Nemo iudicet vos in cibo, potu, sabbato aut die festo. [26] Item: Si mortui estis cum Christo ab elementis mundi, quare tamquam viventes in mundo decreta facitis: Ne attingas, ne gustes, ne contrectes? [27] Act. 15, 10 ait Petrus: Quare tentatis Deum, imponentes iugum super cervices discipulorum, quod neque nos neque patres nostri portare potuimus? Sed per gratiam Domini nostri Iesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi. [28] Hic vetat Petrus onerare conscientias pluribus ritibus sive Mosis, sive aliis. [29] Et 1 Tim. 4, 1-3 vocat prohibitionem ciborum doctrinam daemoniorum, quia pugnat cum evangelio talia opera instituere aut facere, ut per ea mereamur graitam, aut quod non possit existere Christianismus sine tali cultu. [30] Hic obiiciunt adversarii, quod nostri prohibeant disciplinam et mortificationem carnis, sicut Iovinianus. Verum aliud deprehendetur ex scriptis nostrorum. [31] Semper enim docuerunt de cruce, quod Christianos oporteat tolerare afflictiones. [32] Haec est vera, seria et non simulata mortificatio, variis afflictionibus exerceri et crucifigi cum Christo. [33] Insuper docent, quod quilibet Christianus debeat se corporali disciplina aut corporalibus exercitiis et laboribus sic exercere et coercere, ne saturitas aut desidia exstimulet ad peccandum, non ut per illa exercitia mereamur gratiam aut satisfaciamus pro peccatis. [34] Et hanc corporalem disciplinam oportet semper urgere, non solum paucis et constitutis diebus, sicut Christus praecipit Luc. 21, 34: [35] Cavete, ne corpora vestra graventur crapula. [36] Item Matth. 17, 21: Hoc genus daemoniorum non eiicitur nisi ieiunio et oratione. [37] Et Paulus ait 1 Cor. 9, 27: Castigo corpus meum et redigo in servitutem. [38] Ubi clare ostendit se ideo castigare corpus, non ut per eam disciplinam mereatur remissionem peccatorum, sed ut corpus habeat obnoxium et idoneum ad res spirituales et ad faciendum officium iuxta vocationem suam.