Latin · ~4 min
art26.39 to art26.45
Melanchthon, Confessio Augustana art26.39-45
Not analysed yet
[39] Itaque non damnantur ipsa ieiunia, sed traditiones, quae certos dies, certos cibos praescribunt cum periculo conscientiae, tamquam istiusmodi opera sint necessarius cultus. [40] Servantur tamen apud nos pleraeque traditiones, quae conducunt ad hoc, ut res ordine geratur in ecclesia, ut ordo lectionum in missa et praecipuae feriae. [41] Sed interim homines admonentur, quod talis cultus non iustificet coram Deo, et quod non sit ponendum peccatum in talibus rebus, si omittantur sine scandalo. [42] Haec libertas in ritibus humanis non fuit ignota patribus. [43] Nam in Oriente alio tempore servaverunt pascha quam Romae, et quum Romani propter hanc dissimiltudinem accusarent Orientem schismatis, admoniti sunt ab aliis, tales mores non oportere ubique similes esse. [44] Et Irenaeus inquit: dissonantia ieiunii fidei consonantiam non solvit, sicut et distinct. 12 Gregorius Papa significat, talem dissimiltudinem non laedere unitatem ecclesiae. [45] Et in Historia Tripartia, lib. 9, multa colliguntur exempla dissimilum rituum et recitantur haec verba: Mens apostolorum fuit non de diebus festis sancire, sed praedicare bonam convesationem et pietatem.