Latin · ~7 min
art27.1 to art27.15
Melanchthon, Confessio Augustana art27.1-15
Not analysed yet
[1] Quid de votis monachorum apud nos doceatur, melius intelliget, si quis meminerit, qualis status fuerit monasteriorum, quam multa contra canones in ipsis monasteriis quotidie fiebant. [2] Augustini tempore erant libera collegia; postea, corrupta disciplina, ubique addita sunt vota, ut tamquam excogitato carcere disciplina restitueretur. [3] Additae sunt paulatim supra vota aliae multae observationes. [4] Et haec vincula multis ante iustam aetatem contra canones iniecta sunt. [5] Multi inciderunt errore in hoc vitae genus, quibus, etiamsi non dessent anni, tamen iudicium de suis viribus defuit. [6] Qui sic irretiti erant, cogebantur manere, etiamsi quidam beneficio canonum liberari possent. [7] Et hoc accidit magis etiam in monasteriis virginum quam monachorum, quum sexui imbecilliori magis parcendum esset. [8] Hic rigor displicuit multis bonis viris ante haec tempora, qui videbant puellas et adolescentes in monasteria detrudi propter victum. Videbant, quam infeliciter succederet hoc consiliu, quae scandala pareret, quos laqueos conscientiis iniiceret. [9] Dolebant auctoritatem canonum in re periculosissima omnino negligi et contemni. [10] Ad haec mala accedebat talis persuasio de votis, quam constat etiam olim displicuisse ipsis monachis, si qui paulo cordatiores fuerunt. [11] Docebant vota paria esse baptismo; docebant se hoc vitae genere mereri remissionem peccatorum et iustificationem coram Deo. [12] Imo addebant vitam monasticam non tantum iustitiam mereri coram Deo, sed amplius etiam, quia servaret non modo praecepta, sed etiam consilia evangelica. [13] Ita persuadebant monasticam professionem longe meliorem esse baptismo, vitam monasticam plus mereri quam vitam magistratuum, vitam pastorum et similium, qui in mandatis Dei sine factitiis religionibus suae vocationi serviunt. [14] Nihil horum negari potest; extant enim in libris eorum. [15] Quid fiebat postea in monasteriis? Olim erant scholae sacrarum disciplinarum, quae sunt utiles ecclesiae, et sumebantur inde pastores et episcopi: nunc alia res est; nihil opus est recitare nota.