Latin · ~3 min
art27.56 to art27.62
Melanchthon, Confessio Augustana art27.56-62
Not analysed yet
[56] Leguntur exempla hominum, qui deserto coniugio, deserta republicae adminstraione abdiderunt se in monasteria. [57] Id vocabant fugere ex mundo et quaerere vitae genus, quod Deo magis placeret; nec videbant Deo serviendum esse in illis mandatis, quae ipse tradidit, non in mandatis, quae sunt excogitata ab hominibus. [58] Bonum et perfectu vitae genus est, quod habet mandatum Dei. [59] De his rebus necesse est admonere homines. [60] Et ante haec tempora reprehendit Gerson errorem monachorum de perfectione et testatur, suis temporibus novam vocem fuisse, quod vita monastica sit status perfectionis. [61] Tam multae impiae opiniones haerent in votis: quod iustificent, quod sint perfectio Christiana, quod servent consilia et praecepta, quod habeant opera supererogationis. [62] Haec omnia quum sint falsa et inanaia, faciunt vota irrita.