Latin · ~2 min
art6
Melanchthon, Confessio Augustana art6
Not analysed yet
[1] Item docent, quod fides illa debeat bonos fructus parere, et quod oporteat bona opera mandata a Deo facere propter voluntatem Dei, non ut confidamus per ea opera iustificationem coram Deo mereri. [2] Nam remission peccatorum et iustificatio fide apprehenditur, sicut testatur et vox Christi Luc. 17, 10: Quum feceritis haec omnia, dicite: Servi inutiles sumus. Idem docent et veteres scriptores ecclesiastici. [3] Ambrosius enim inquit: Hoc constitutum est a Deo, ut, qui credit in Christum, salvus sit sine opere, sola fide gratis accipiens remissionem peccatorum.