Latin · ~2 min
art7
Melanchthon, Confessio Augustana art7
Not analysed yet
[1] Item docent, quod una sancta ecclesia perpetuo mansura sit. Est autem ecclesia congregatio sanctorum, in qua evangelium recte docetur et recte administrantur sacramenta. [2] Et ad veram unitatem ecclesiae satis est consentiere de doctrina evangelii et administratione sacramentorum. [3] Nec necesse est ubique esse similes traditiones humanas, seu ritus aut ceremonias ab hominibus institutas. [4] Sicut inquit Paulus Eph. 4, 5. 6: Una fides, unum baptisma, unus Deus et Pater omnium etc.