Latin
1.13 to 1.17
Melanchthon, De Laude Vitae Scholasticae Oratio 1.13-17
Not analysed yet
Haec quisque qui facit, Deo gratissimum cultum praestat, et de genere humano praeclare meretur; conservat enim doctrinam utilissimam vitae, format mores, iudicia hominum, retinet pacem, mitigat multa mala publica. Tale vitae genus non solum praestat monastico, sed vere divinum est. Cicero reprehendit Platonem, quod dixerit, philosophos, tametsi abstineant a reipublicae administratione, tamen iustos esse, propter hanc ipsam magnarum rerum inquisitionem. Sed Plato rectissime sensit. Est enim iustitia, suum quemque officium facere et fructum eius officii conferre ad communem salutem generis humani. Id maxime facit philosophus, qui religiones, rerum naturam, causas omnium honestorum officiorum, leges explicat, et has res divinas ceteris impertit, artes illustrat, aut docet; denique qui veritatis et iustitiae doctrinam conferre ad aliorum utilitatem studet. Nec putemus melius mereri de genere humano vel causidicos aliquos, qui in foro controversias, aut exponunt, aut dirimunt, vel aediles qui pontes aliquos faciunt, vel mercatores qui iusto pretio res utiles important. Recte igitur Plato dixit, iustos esse philosophos, qui doctrinam utilem vitae tradunt. Non gessit magistratus Isocrates, sed consiliis suis gubernavit imperatorem laudatissimum Timotheum, et formavit ingenia multorum, qui postea in republica principes extiterunt. Nec melius de republica meritus est Aeschines causidicus, quam Aristoteles, qui etsi nec magistratus gessit, nec causas egit, tamen Alexandrum et multos alios principes finxit ad iustitiam et beneficentiam. Deinde hodie etiam bene meretur de republica reliquit monumenta utilia ad religiones et leges interpretandas, parit medicos, et iudicia multorum format, qui in foro et negotiis versantur. Aso iurisconsultus gubernavit magnam Italiae partem. Nec tamen minus de republica meretur Bartolus, qui in schola tantum vixit. Philippus medicus Alexandri exercitum secutus est, ac regem ipsum ingenti periculo liberavit. Neque tamen minus de republica meretur Galenus, qui nullum exercitum secutus est, sed in schola assedit, et scripsit doctrinae suae monumenta.