Latin
1.18 to 1.23
Melanchthon, De Laude Vitae Scholasticae Oratio 1.18-23
Not analysed yet
Cum igitur non aliud vitae genus utilius sit generi humano, aut magis necessarium, aut sanctius, quam vita scholastica, satis intelligi potest, hunc esse praestantissimum vitae gradum. Hac vera laude moveri bona ingenia decet, ut magis ament vitam scholasticam, et adhibeant studium et diligentiam dignam tanta professione, et ornent eam optimis moribus. Quid est enim turpius, quam quod multi in scholis ita degunt, primum, ut non intelligant suum officium; deinde, ut hoc otium litterarium collocent in turpissimas voluptates, et sumant sibi licentiam omnium scelerum, quasi scholae non veritatis et iustitiae, sed petulantiae officinae essent. Quo animo homines pii veniunt in templa ad facienda sacra, eodem animo vos quoque in scholas accedere oportuit; hic enim res divinae tractantur. Et magna cura adhibenda est, ut nostra sacra recte faciamus, ne nostra inscitia aut aliqua alia culpa artes corrumpantur. Non minus piaculum est, corrumpere artes, quam ceremonias in templis contumelia afficere. Ideo scholis nomen inditum est ab otio, ut respublica testetur se liberare nos a sordidis operis, ut dediti esse rebus divinis possimus. Addidit etiam praemia, sicut militibus. Etsi autem utilitates sunt exiguae, etsi indocti non solum contemnunt, sed etiam crudeliter oderunt litteras, tanquam vincula cupiditatum suarum, tamen Deus non patitur omnino deesse praemia docentibus litteras et discentibus. Et quo melius quaeque respublica constituta est, eo est erga studiosos liberalior. Interim nos decet philosophico animo fortunae iniquitatem ferre et intelligere causas, quare optimae quaeque res maxime sunt spretae vulgo. Deinde incommodis etiam opponamus commoda, videlicet, dignitatem professionis et sanctitatem, postremo etiam iucunditatem. Itaque de hac etiam pauca adiiciam, videlicet, nullum vitae genus iucundius esse, quam vitam scholasticam. Omnes sanae mentes incredibilem voluptatem percipiunt ex veritatls agnitione; nam ad hanc aspiciendam maxime conditi sunt homines. Hanc voluptatem in scholis multae causae augent.