Latin
1.28 to 1.31
Melanchthon, De Laude Vitae Scholasticae Oratio 1.28-31
Not analysed yet
Deinde illud affirmare ausim, eum qui in studiis assuefit ad amandam et inquirendam veritatem, amare candorem ac simplicitatem etiam in moribus et in vita. Sed doctrina sophistica depravat voluntates, transfertur enim calumniandi studium ad mores. ut autem quisquis est studiosissimus, ita maxime incensus est amore veritatis et sophisticem odit acerrime. Dulcissimus autem convictus est cum eruditis et candidis, qui prospiciunt quid deceat, et certa quadam ratione moderantur omnes actiones et animi impetus, quasi freno regunt. Itaque nec dulciores, nec firmiores sunt amicitiae, quam philosophicae, hoc est, eruditorum amicitiae et societate studiorum contractae. Iam e regione confer ad haec scholastica sodalitia, consuetudines cum illitteratis, in quibus etiam si qui boni viri sunt, tamen minus suavitatis habent congressus cum illis, quia de doctrina nobiscum colloqui non possunt. Ne Laelii quidem et Scipionis amicitia tantum suavitatis habuisset, si fuissent amousoi. Sed angustia temporis non sinit nos omnia vitae scholasticae commoda colligere et illustrare. Haec autem recensui, primum, ut adolescentes intelligant et ament vitae genus in quo versantur; deinde cogitent, quanta vicissim requiratur ab ipsis diligentia, quanta in omni officio moderatio, ut hoc vitae genus ornent. Litterati in summo fastigio rerum humanarum collocati sunt. Quare ut muneri omnium difficillimo satisfacere possimus, adhibenda est acerrima contentio animorum in docendo. Est et sanctissimum vitae genus et Deo gratissimum, conservare et propagare doctrinam vitae utilem. Sciamus igitur Deo poenas daturos illos, qui moribus suis dedecorant scholas, qui non conferunt aliquid operae ad doctrinae conservationem.