Latin
1.24 to 1.27
Melanchthon, De Laude Vitae Scholasticae Oratio 1.24-27
Not analysed yet
Primum enim magna ibi artium varietas est: omnium disciplinarum professores esse solent, qui consuli possunt in qualibet arte; est et frequentia discentium, in qua magna dissimilitudo est ingeniorum et iudiciorum. Quare nostras cogitationes cum multis conferre possumus, audire quid alii iudicent, imitari meliora exempla. Hinc enim est illa apud Hesiodum laudata contentio, de qua dicit, vicinum a vicino ad divitias properante, invitari. Ideoque apud Euripidem vere dictum est, communicatione opinionum in magna frequentia repertas esse artes. Et Cicero ait, magnam vim in discendo habere studium conferendi, quod syz�t�sin vocat ipse. Et Salomon ait: ferrum ferro acuitur, ita vir excitatur a viro. Significat enim tum admoneri ingenia collatione consiliorum atque opinionum, tum exemplis excitari. propter has tantas utilitates libenter in hac frequentia versari studiosos convenit. postremo natura fit, ut similes delectentur similium consuetudine, maximeque hi, qui similibus artibus dediti sunt. Ipsa etiam celebritas delectat animos, iuvat videre bene compositos choros docentium et discentium. Nullum acroama dulcius est, quam audire de optimis rebus, deque omni varietate naturae, de republica, de religionibus, quid alii peritiores sentiant. Vetus est dictum: extra universitatem non est vita, quo significabant iucundissimam esse vitam in scholis. Id dictum opinor ortum esse ab eruditis et prudentibus, qui intelligebant, et quantam haec consuetudo, et communicatio sermonis vim habeat, et quantam pariat voluptatem. Delectat bonos et virtus illorum, qui liberaliter impertiunt doctrinam aliis, qui ex animo consulere posteritati conantur. Etsi autem in tanta infirmitate humani generis nullus est ordo, nullum vitae genus prorsus sine vitio, tamen in scholis minus aliquanto est fuci, odiorum et aliarum malarum artium, quam in aliis multis vitae generibus. Primum enim doctrina liberalis flectit mediocria ingenia ad virtutem. Nec fere quisquam adeo est ferrea natura, ut litteris et mediocri disciplina non aliquanto fiat mitior. Est autem multo iucundior consuetudo cum eruditis, qui causas omnium honestorum officiorum intelligunt, quam cum indoctis, quorum iudicia multis in rebus dissident a nostris.