Latin · Elegiac couplet
PHILIPPI MELANTHONIS EPIGRAMMATUM Liber secundus., DE INITIIS DOCTRINAE Physicae.
Melanchthon, Epigrammatum libri sex 2.28
Unproofread scanNot analysed yet
Felix qui potuit rerum cognoscere causas,
Naturae varias et didicisse vices.
Si tamen auctorem primum mens quaerere curet,
Omnia nec casu corpora nata putet.
Esse Deum mentem aeternam, quae condidit arte
Praesentique suum numine servat opus:
Agnoscas, quoties in caelum lumina tollis,
Et stellas certis motibus ire vides.
Seu quoties hominis naturam introspicis, atque
Effigiem nobis cernis inesse Dei.
Hunc rerum fontem si contemplabere: fructus
Magnos de Physicis haec tibi scripta ferent.