Latin
PHILIPPI MELANTHONIS EPIGRAMMATUM Liber secundus., Wormatiae Anno 1540. Symoni Grynaeo.
Melanchthon, Epigrammatum libri sex 2.29
Unproofread scanNot analysed yet
Quod Tullii tribuis laudes mihi docte Grynaee,
Hei nimium dici forte Poeta studes.
Effinxit Siculus caeli terraeque figuras,
Et quas efficiunt sidera pulchra vices:
Non tamen ille Deo potuit se aequare magistro,
Qui vitam et motum rebus inesse dedit.
Eloquium Tullii sic nemo expresserit umquam,
Quod fudit motu mens agitata Dei.
Nemo Pericleo quamvis sit praeditus ore,
Assequitur laudes Marce diserte tuas.
Interea tenui vena praeconia Christi
Dicere si potero, sat mihi laudis erit.
Et Deus infantum celebrari gaudet ab ore,
Huic ergo officium spero placere meum.