Latin · Elegiac couplet
PHILIPPI MELANTHONIS EPIGRAMMATUM Liber secundus., AD ILLUSTRISSIMUM Principem ac Dominum D. Iohannem Albertum, Ducem
Melanchthon, Epigrammatum libri sex 2.36
Unproofread scanNot analysed yet
Omnia vasta facit saevis Bellona ruinis,
Praecipue studiis est inimica piis.
Hospitium sapiens dedit olim Graecia Musis,
Nunc est barbarico Graecia praeda duci.
Italiam petiere fuga, sed fraudibus illa
Pontificumque armis perdita tota iacet.
Hinc igitur dubiis fortunae casibus actae,
Intrarunt fines Teutonis ora tuos.
Hic habuere aliquam sed parvo tempore sedem,
Nam furit in nostra Mars quoque dirus humo,
Ergo per extremam Germani litoris oram,
Hospitium miserae supplice voce petunt.
Ne penitus nostro discedant orbe, benigne
Inclute Dux Musas tu relevare velis.
Hoc tibi pro merito condent praeconia laudis,
Virtutem testes quas iubet esse Deus.